Associated Colleges of the South
Orpheus Alliance: Virtual Music Department

Music Resources

Audio Files for Pronunciations of the Requiem Mass

This page moved to http://www.patriciagray.net/Latin/requiem.html

This project was created under the auspices of the Orpheus Alliance, the virtual music department of the AssociatedColleges of the South. The sound files were recorded by Dr. Nancy Fleming (fleming@hendrix.edu), director of the Choir and the Chamber Singers at Hendrix College. She holds a Bachelor of Arts degree from Mount Holyoke College, a Master of Music in Choral Conducting from Westminster Choir College in Princeton, New Jersey, and a Doctor of Musical Arts in Choral Music from the University of Illinois in Champaign-Urbana. Recordings were made by Karen Fraser (fraser@hendrix.edu), Hendrix Information Technology Department. The Web design was created by Patricia Gray, ACS Music Technology Consultant.

 

REQUIEM

Requiem aeternam dona eis, Domine,
et lux perpetua luceat eis.


Te decet hymnus, Deus in Sion,
et tibi reddetur votum in Jerusalem;
exaudi orationem meam, ad te omnis caro veniet. .

KYRIE

Kyrie eleison.
Christe eleison.
Kyrie eleison.

SEQUENCE

Dies irae, dies illa
Solvet saeclum in favilla,
Teste David cum Sibylla.


Quantus tremor est futurus,
Quando judex est venturus,
Cuncta stricte discussurus.


Tuba mirum spargens sonum
Per sepulchra regionum,
Coget omnes ante thronum.


Mors stupebit et natura,
Cum resurget creatura,
Judicanti responsura.


Liber scriptus proferetur,
In quo totum continetur,
Unde mundus judicetur.


Judex ergo cum sedebit,
Quidquid latet apparebit,
Nil inultum remanebit.


Quid sum miser tunc dicturus?
Quem patronum rogaturus,
Cum vix justus sit securus?


Rex tremendae majestatis,
Qui salvandos salvas gratis,
Salva me, fons pietatis.


Recordare Jesu pie,
Quod sum causa tuae viae,
Ne me perdas illa die.


Quaerens me sedisti lassus,
Redemisti crucem passus;
Tantus labor non sit cassus.

Juste judex ultionis,
Donum fac remissionis
Ante diem rationis.


Ingemisco tanquam reus,
Culpa rubet vultus meus;
Supplicanti parce, Deus.


Qui Mariam absolvisti,
Et latronem exaudisti,
Mihi quoque spem dedisti.


Preces meae non sunt dignae,
Sed tu, bonus, fac benigne,
Ne perenni cremer igne.


Inter oves locum praesta,
Et ab haedis me sequestra,
Statuens in parte dextra.


Confutatis maledictis,
Flammis acribus addictis,
voca me cum benedictis.


Oro supplex et acclinis,
Cor contritum quasi cinis,
Gere curam mei finis.


Lacrymosa dies illa,
Qua resurget ex favilla
Judicandus homo reus.

Huic ergo parce, Deus.
Pie Jesu Domine,
dona eis requiem. Amen.

OFFERTORY

Domine Jesu Christe, Rex Gloriae,
libera animas omnium fidelium defunctorum de poenis inferni,
et de profundo lacu:


libera eas de ore leonis, ne absorbeat eas tartarus,
ne candant in obscurum: sed signifer sanctus Michael repraesentet eas
in lucem sanctam: Quam olim Abrahae promisisti, et semini ejus.


Hostias et preces tibi Domine laudis offerimus: tu suscipe pro animabus illis,
quarum hodie memoriam facimus: fac eas, Domine, de morte transire ad vitam.
Quam olim Abrahae promisisti et semini ejus.

SANCTUS - BENEDICTUS

Sanctus, Sanctus, Sanctus, Dominus Deus Sabaoth.
Pleni sunt coeli et terra gloria tua.
Hosanna in excelsis. Benedictus qui venit in nomine Domini. Hosanna in excelsis.

AGNUS DEI

Agnus Dei, qui tollis peccata mundi: miserere nobis.
Agnus Dei, qui tollis peccata mundi: miserere nobis.
Agnus Dei, qui tollis peccata mundi: dona eis requiem.

COMMUNION:

Lux aeterna luceat eis, Domine,
Cum sanctis tuis in aeternum, quia pius es.


Requiem aeternam dona eis, Domine, et lux perpetua luceat eis.

RESPONSORY:


Libera me, Domine, de morte aeterna,
in die illa tremenda, quando coeli movendi sunt et terra.
Dum veneris judicare saeculum per ignem.


Tremens factus sum ego et timeo,
dum discussio venerit atque ventura ira.


Dies irae, dies illa,
calamitatis et miseria,


dies magna et amara valde.
Dum veneris judicare saeculum per ignem.
Requiem aeterna dona eis, Domine,
et lux perpetua luceat eis.
Domine: et lux perpetua luceat eis.